29 Aralık 2009 Salı

Sems'e ...

Beden bakımından ondan ayrıyım ama, bedensiz ve cansız ikimiz de bir nûruz.
Ey arayan kişi! İster onu gör, ister beni. Ben O'yum, O da ben.

11 Aralık 2009 Cuma

deneme...


Acutius intuere, o homo, qui sacerdotio fungeris: qua utique reverentia et devotione, qua humilitate ac dilectione te Dominum tuum in ipsa sacra hostia suscipere et amplecti, tractare contemplarique oporteat. Ipse equidem est, ante cujus te tribunal mox necesse est adstare, qui judicaturus est vivos et mortuos et saeculum per ignem. In manu illius universa tua salus sita est, eum Cherubim Seraphimque adorant, Throni ei sedes sunt. Sed jam, o metuende Dei Fili, o adorande Christe, o virtus et sapientia Patris, fac me in te sapientem et fortem, stabiliterque conversum: praesertim autem tunc me, o beate Salvator, tunc cor meum munias mentemque in te afficias, erigas atque convertas, dum ipsa tua divina sacerrimaque mysteria celebro, sacramenta contingo ac dilectionis tuae pignus passionisque memoriale accipio: tunc, o omnipotens Dominator, prae majestatis tuae contemplatione reverentiali timore concutiar, caritatis tuae contuitu inextinguibiliter accendar totusque in te resolvar et configar: tunc te, Deus meus, splendida fide contempler, tunc te sapiam affectuosissimeque complectar; anima mea tua ext praesentia excitetur ac tam multipliciter praestitisti: qui ex ipso tuae benignissimae mentis ardore sic nobis ubilibet conjungi dignaris, anima mea semper coram se et item se coram te constituat; utinam tibi grata, utinam in te sic custodia consistat, ut ad tui participationem celebrationemque tuorum mysteriorum magis incessanter idonea, purior ardentiorque reddatur..